Melongena (binomineSolanum melongena) est arbustum fructiferum in genereSolanorum, in quorum numero etiam lycopersica et patatae habentur. Fructus eius, qui cocti edi possunt, etiam mala insana appellantur. Praeterea, sicut et lycopersica, poma amoris cognominantur.
Melongena orta esse videtur in India,[1][2] ubi Sanscritevātiṅgaṇa, i.e. 'flatus collector', appellabatur. Inde per magnam partem Asiae orientalis diffusa est. Prima eius mentio litteris commissa inventa est in Qí mín yào shù, antiqua disputatione Sinensi de agri cultura anno 544 p.C.n. composita.[3] Apud Persas quoque melongena iam pridem vulgata est, quam nomine a Sanscrito derivato bādingān (بادِنگان) appellabant. Inde Arabes exceperunt et nomine paululum mutato bāḏinǧān (باذنْجان) notabant. Antiquissima his regionibus mentio inventa est in Libro Continenti a Rhaze (865-925), auctore Persico, lingua Arabica composito.[4] A medicis Islamicis melongena vulgo male audiebat: idem Rhazes ei sanguinem inflammandum et pustulas faciendas imputabat, et saeculum post Avicenna in Canone Medicinae (ca. 1025) arguebat eam melancholiam, cancros, lepram, haemorrhoidam et multa alia mala efficere, nisi in aceto coctam comedas.
Interea melongena cum exercitibus Islamicis in Africam occidentalem et inde Europam meridionalem pervenerat. Primum, ut videtur, in litteris Europaeis memorata est in versione Latina Avicennae Canonis Medicinae, quem supra diximus. Hoc libro, seu verterit Gerardus Cremonensis (1114-1187) seu ut quidam putant Gerardus Sablonetanus (1218-1291), uterque tamen Lombardus, eam sua usus dialecto "melongenam" appellavit.[5] Quam postea, anno 1259, "melangenae" nomine memoravit Albertus Magnus[6] et anno circiter 1305 nomine "melongenae" Arnaldus Villanovanus, nomen Catalanum "albergeniam" esse adiungens.[7] Eodem fere tempore in Tacuino sanitatis, Panormi aut NeapoliManfredo rege (1258–1266) suadente Latine converso, melongena ex huius regionis dialecto "melongiana" appellata est.
Tandem quinto decimo saeculo Dioscoridis commentator VenetusHermolaus Barbarus primus eas, nomen vulgare "melenzane" male interpretatus, Latine "mala insana" appellavit.[8] Quod nomen postea omnes fere botanistae exceperunt. Anno 1753 Carolus Linnaeus nomen Latinum antiquissimum "melongenam" renovavit ut partem specificam nominis binomialis notaret.[9]
Etymologia
Prima origo plerorumque melongenae nominum fuit nomen Sanscritumvātiṅgaṇa (i.e. 'flatus collector'). Hinc nomen Persicum بادِنگان bādingān ortum est, unde postea Arabicum باذنْجان bāḏinǧān. Ex eo varia nomina Europaea derivata sunt: sic nomine paulum mutato ab Hispanis(al)berengena vel berenjena, Lusitanisberinjela, Catalanis autem alberginia vel albergina appellatur, unde Francogalliceaubergine. In Italia autem prima nominis parte saepissime in mel- mutata melongena, melanzana, mulinciana etc. nuncupatur. Hinc nomen Graecum Μελιτζάνα, et hinc quoque nomina varia Latina orta sunt: melongena, melangena, melongiana, sed etiam malum insanum, sicut Hermalaus Barbarus nomen vulgare false interpretatus Latine convertit.[10][11][12]
Notae
↑ Tsao and Lo in "Vegetables: Types and Biology". Handbook of Food Science, Technology, and Engineering by Yiu H. Hui (2006). CRC Press. ISBN 1574445510.
↑ Doijode, S. D. (2001). Seed storage of horticultural crops (pp 157). Haworth Press: ISBN 1560229012
↑ Fuchsia Dunlop, Revolutionary Chinese Cookbook: Recipes from Hunan Province, 2006
↑ Marie-Christine Daunay & Jules Janick, 'History and Iconography of Eggplant', in Chronica Horticulturae, vol. 47, nr. 3 (2007) pp.16-22. (De Rhaze vide p.17)
↑Melongenam esse nomen 'Insubre', i.e. Lombardum, testatur nobis Petrus Andreas Matthiolus (vide infra).
Marie-Christine Daunay, Henri Laterrot & Jules Janick, 'Iconography of the Solanaceae from Antiquity to the XVIIth Century', in: Jules Janick, Horticultural Reviews, vol. 34 (2007), p.1-112. (De melongena vide pp.26-35)
Marie-Christine Daunay & Jules Janick, 'History and Iconography of Eggplant', in Chronica Horticulturae, vol. 47, nr. 3 (2007) pp.16-22
Marie-Christine Daunay & Jules Janick, 'Iconography of the Solanaceae from Antiquity to the XVIIth Century: a Rich Source of Information on Genetic Diversity and Uses' p.77 fig.8