|
Article on other languages:
|
Vide etiam paginam discretivam: Lusitania (discretiva) Lusitania seu Portugallia[1] est civitas in Europa, Iberica in Paeninsula sita, Septemtrione et Oriente Hispano Regno, Occidente et Meridie Atlantico Oceano finitima. Lusum territorium et autonomos Accipitrum Materiaeque (Luse: Açores et Madeira) "archipelagos," sitos in Oceano Atlantico, "totalem" 91 391 km² aream complens, amplectitur.
GeographiaLimites Lusitaniae montibus fluminibusque definiuntur, cum intestino montuoso et in planities valde cultas defluente. Altissimum Lusitaniae acumen est Mons Acuminis (Montanha do Pico), in insula Accipitrina homonyma situs et 2000m altum. Dua juga praecipua Lusitaniae sunt Lunae Mons (Luse Serra de Sintra) et Herminius Mons (Luse Serra da Estrela). FluminaLusitaniam transeunt tria magna flumina; Durius (Douro), Tagus (Tejo), et Anas (Guadiana), quae omnia in Hispania oriuntur et in Oceanum Atlanticum influunt. In quorum influentia, Tagus caput, Olisiponem, et Durius secunda ponderis urbem, Portum Calem transit. Anas limite civitatis Australi influit. Flumen Minius (Minho) limitem facit, per ultimam cursus partem, inter Gallaeciam (Hispaniam) et Lusitaniam. Administrativa divisioPraecipuae administrativae divisiones Lusae adhuc 18 districta (distritos) in continente, et duae regiones autonomae Accipitrinarum et Materiae, in 308 concilia (concelhos) et in 4257 parochias (freguesias) subdivisa, sunt, sed multos alios territorialis ordinationis modos habet velut divisionem in regiones (regiões) cum subregiones (subregiões). Districta
Regiones autonomae
Regiones rationariae
Provinciae traditionales sive regionesQuamquam usitate administrationi nihil valent, provinciae sive regiones naturales (Luse províncias sive regiões naturais) nationis divisio adhuc sunt, statim post districta, cum qua plerique Lusi maxime se identificant. Creatis emendatione anno 1936, formaliter extinctae sunt, cum Constitutio anni 1976 valere coepisset. Quarum numerus undecim erant, infra exponuntur:
Traditionalis divisio Lusitaniae in provincias. Limes obscuro cinereo colore notata ostenditur, praeter inter Cajae ostium (Luse Caia) et Cuncorum ostium (Luse Cuncos), locum in litore de Hispana territorii Oliventiae (Luse Olivença) occupatione.
Urbes Lusae
Praecipuae urbes
IncolaeLusitaniam, inclusis Archipelagis Accipitrum et Materiae, circiter 11 000 000 hominum incolit, densitatem incolariam 108 hominum pro chiliometro quadrato repraesentans. Incolae Lusi variorum phyleticorum elementorum mixtura est, de Hiberis ad Romanos, Visigothos et, serius, Mauros. Et, aliae gentes, sicut antiquarum coloniarum, mixturae paulum apportavere. Lusi sunt Mediterraneae Europae homines, quorum origine, praesertim tribuum Celtarum et Hiberorum (Celtiberorum nominatorum, ut Lusitani, Gallaeci, et Conii v.gr. sunt) mixtura est (inter alias minus significativas, velut Bracari, Celtici, Coelerni, Equaesi, Grovii, Interamici, Leuni, Luanqi, Limici, Narbasi, Nemetati, Paesuri, Quaquerni, Seurbi, Tamagani, Tapoli, Zoelas, Turduli). Aliae ponderis gentes in origine Portugalliensium Romani (lingua Lusa a Latina derivat), Visigothi, et Suebi et sunt, qui omnes hodiernum Lusum territorium incoluere. Aliae minoris ponderis gentes Graeci et Phoenices et Carthaginenses (cum parvis commercialis factoriis in litore semipermanentibus), Vandali (Silingi et Asdingi), et Alani (ambo a Visigothis deiecti aut partim integrati) fuere. Homines clari
CaelumLusum caelum secundum altitudinem, inter altas temperaturas et ambitum siccum in comparative inferioribus australibus regionibus et temperaturas moderatas minores cum umidis ambitibus in boreali zona, mutat. Constantes pluviae per annum totum, exceptis mensibus Iuliis et Augustis, ubi practice non sunt. LinguaeSecundum Constitutionem, Portugallia officialem linguam habet: Lusam. Fabulata a totis incolis, lingua Lusa secunda Latinae originis lingua fabulatissima in mundo et laboralium in diversis internationalibus ordinationibus linguarum una est. Lingua Lusa, a Gallaico-Lusa in Mediaevo Boreoccidente Paeninsulae fabulata prognata, varias dialectos habet. Lingua Mirandica cum origine Asturo-Legionense officialis linguae statutum non habet, de anno 1999 singulare tutela utitur et facultative secunda lingua in scholis concilii Mirandae Durii (Luse: Miranda do Douro; Mirandense: Miranda de l Douro) et in concilii Vimiosi (Luse Vimioso, Mirandense Brumioso) parte docetur. Cuius usus, nihilominus, valde circumscriptus est, dum in cursu actiones linguistica locutae communitatis iura firmantes sunt. Religio97% Lusorum Religionem Catholicam credunt. Constitutio religiosam libertatem firmat. PolitiaIn Lusitania Dominationis Organa quattuor sunt, rei publicae praeses, rei publicae consilium (parlamentum), gubernatio, et tribunalia. Rei publicae praeses est civitatis dux et "per universale suffragium" eligitur "per" quinque annos, et fiscalizationis de gubernationis activitate munus exercet. Rei publicae consilium aut Parlamentum Olisiponi fungitur, in Regia Sancti Benedicti et per quattuor annos eligitur, nunc 230 deputatos, electos in 22 plurinominalibus in factionum catalogis circulis, habet. Gubernationi primus administer praeest, qui generaliter cum maximo suffragiorum numero in quaqua legisfera electione partium dux, et a Praeside Rei Publicae hoc modo invitatur ut Gubernationem formet. Primus Administer administros nominat. Tribunalia in nomine populi iustitiam administrant, civium iura commodaque protegentia, democraticae legalitatis violationem obstantia, commodorum conflictus inter diversas entitates accidentes dirimentia. Portugalliae politicum panorama duabus partibus dominatur, Partibus Socialistis (PS) et Partibus Socialibus Democraticis (PSD), quae ambae fere omnium autarchiarum gubernandarum administrandarumque munera divisa habent de practice democratica instauratione. Attamen, partes sicut Partes Communistae Portugallienses (PCP), adhuc autarchiarum praesidentiam et maius pondus junctae cum syndicale motu aut cum Centro Democratico Sociale (CDS), cum quo jam in coalitione gubernavit, habent. Etiam ponderis in politicis latrunculis partes sunt Circulus Sinistrae (BE) et Partes Oecologistae "Virides" (PEV). Status in Unione EuropaeaHodie Lusitania est unus ex 27 membris Unionis Europaeae (sua adhaesio anno 1986 facta est); unus ex duodecimo membris zonam eurem integrantium, et cuius lingua est una ex undecim linguis officialibus Unionis Europaeae. OeconomiaAbhinc annos quadraginta, Portugallia facta est civitas Ordinationis Cooperationis et Amplificationis Oeconomicae cum maxima Producti Intestini Bruti taxatione, excepta Hibernia. Post Unioni Europaeae adhaesionem, anno 1986, tum civitas energicarum reformationum et magnarum pecuniariam infrastructuris collocationum periodum coepit, quae rapidam oeconomici incrementi accelerationem provocabunt. Inter annos 1970 et 2003, Productum Intestinum Brutum pro capite PPP (Emptionis Potentiae Paritatem) mensum paulum plus quam 50% ad 70% eiusdem magnitudinis in promedium Unionis Europaeae crevit. Lusitania fuit unus primarum civitatum finali Unionis Oeconomicae et Monetariae phasi selectarum, euris monetae introductionem ab die 1 Ianuarii anno 1999 incipiens (notarum nummorumque circulatio Kalendas Ianuarias coepit). In eure participatio ut Pacti Stabilitatis et Incrementi regulas efficiat civitatem cogit, ut fiscum publicum et inflationem inspiciat dominetque, et ut civitati inflationis historici minimi gradus firmentur. Nunc oeconomica structura in diaconiis industriaque fundatur, 67.8% et 28.2% VAB repraesentantibus anno 2004. MonetaA die 1 Ianuarii 2002 euro (EUR) scutum (Luse escudo) (PTE) substituit. Conversionis taxatio 1 euro = 200,482 scuta est. Vide etiamNotae
More about Lusitania: lusitania picture, lusitania ship, rms lusitania, her lusitania rms ship story, lusitania model, lusitania sunk, lusitania survivor survivor titanic, ballards lusitania robert, murder on the lusitania, |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
This article is from Wikipedia. All text is available under the terms of the GNU Free Documentation License.