|
Article on other languages: |
Urbs princeps est Berna sive Verona; urbs maxima Turicum, dein Genava. Res publica Confoederatio Helvetica nominatur, quia ex viginti sex cantonibus (pagis) consistet. Hi omnes lingua, institutis, legibus, religionibus inter se differunt. Quanquam omnes vicinae terrae Europaea Unione foederatae sint (Germania, Italia Franciaque ab initio Unionis anno 1957 et Austria a 1995), non Helvetii illam accedere usque ad praesentem diem voluerunt.
GeographiaHelvetiae tres regiones naturales sunt: pars centro-australis altos montes Alpes continet, in parva parte boreo-occidentali sunt montes "Iura" appellati, et intra montes est regio aequior cum silvis et lacubus. Hoc vivunt numerosissimi Helvetiorum. FluminaLacusMontesHistoriaHelvetia condita est Confoederatio per Foedus Pactum Helveticum anno 1291 a pagis Urania, Suitia et Subsilvania. Iam anno 1332 Lucerna se ad Helvetiam iunxit, postea alii pagi idem fecerunt et anno 1513 Confoederatio a tredecim pagi constituta est. Post cladem Mariniani (hodie Italice Melegnano) apud Mediolanum contra regem Franciae Franciscum I die 13/14 Septembris 1515 pagi Helvetiae semper neutri faverunt. Inter saeculum XVI pagi Helvetiae in duas partes discesserunt. Pagi ruris fidem Ecclesiae catholicae servaverunt, alii pagi emendationem Ecclesiae acceperunt. Etiam bella inter pagi fuerunt. Multi praeclari reformatores Ecclesiae in urbibus Helvetiae vixerunt, e.g. Henricus Bullingerus, Ioannes Calvinus, Guilielmus Farel et Uldrychus Zwingli. Anno 1798, Francia Confoederationem invasit et civitatem unitariam, Respublicam Helveticam appellatam, condidit. Helveti numquam hanc civitatem amaverunt. Post quinque annos accurate die 18 Februarii 1803 cum Acto Mediationis nova foederatio, sed semper Franciae subiecta, condita est. Post cladem Napoleonis anno 1815, Helvetia a Consilio Vindobonum restituta est, ut confoederatio a viginti duobus pagi constituta. Post bellum civile inter pagos catholicos, in "alia foederatione" (Theodisce Sonderbund) coniunctos et protestantes anno 1848 prima magna charta Helvetiae promulgata est. Saeculis XIX et XX pace et labore Confoederatio crevit. Hodie putatur Helvetia esse opulentissima civitas orbis. Anno 1978, Iura se a pago Berna discessit et novus et viginti tertius pagus Helvetiae factus est. InstitutionesFacultas legum faciendi ad Consilium Nationale a 200 legatis populi constitutus et ad Consilium Civitatum a 46 senatoribus constitus, pertinet. Unocuique pago duo senatores et legati pro incolis sunt. Consilium Foederale, quod e septem hominibus constat, administrationem Helvetiae gerit. Unus consiliariorum foederalium praesis potestatem tempore dumtaxat annuam habet (cfr. vide Indicem Consiliariorum Foederalium). Confoederatio Helvetica e 23 pagis constat. Hic est ordo solemnis (secundum Constitutionem federalem art. 1). Tres primi habent praecellentia honoris causa, dein ordo est secundum annum integrationis in Confoederatione, hic post nomen indicatum:
Urbes vicique
Sermones publici
Diffusio sermonum in Helvetiae (anno 2000)
In Helvetia praeter linguam Theodiscam et Francogallicam et Italicam sermo publicus est etiam Lingua Romancica. Hanc linguam circa triginta milia hominum in pago Grisoniae loquuntur. Accurate anno 2000 in Helvetia homines loquuntur:
Religiones
(Fons: Officium foederale de statistica, censimenta nationalia) Structura Ecclesiae Catholicae in HelvetiaSunt in Helvetia sex dioeceses et duae abbatiae territoriales, qui subiactae imperio archidioecesis non sunt, sed sanctae sedi ipsae. Ergo Helveticae dioceses non formant provinciam ecclesiasticam. Hae sunt dioeceses et abbatiae:
Dioeceses Catholicae Romanae Helvetiae anno 2006
OeconomiaHelvetiae argentariae sunt amplia. Vide etiamNotaeNexus externi
More about Helvetia: helvetia wv, helvetia bristol hotel, helvetia bristol, helvetia half marathon, helvetia tavern, helvetia coin, helvetia bristol florence, helvetia oregon, helvetia watch, |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
This article is from Wikipedia. All text is available under the terms of the GNU Free Documentation License.