|
Article on other languages:
|
Lingua Graeca Antiqua est linguae Graecae status, qui fere ab 800 a.C.n. usque ad 300 a.C.n. duravit. Re vera lingua Graeca antiqua est variorum sermonum sive dialectorum copia. Quarum dialectorum investigandarum potissimi fontes sunt inscriptiones, nonnulli auctores litterarii grammaticorumque glossae. Antiquissima Graecae linguae documenta sunt tabulae scriptura quae dicitur lineari B exeunte secundo millennio exaratae. Lingua harum tabularum Mycenica (interdum etiam Achaica) appellatur. Aetate geometrica, saeculo fere octavo a.C.n., cum fines linguae Graecae latius cum colonis pandebantur, fines dialectorum Graecarum etiam stabiliri inceperunt. Cum de lingua Graeca loquimur, duas praecipue res significamus:
DialectiSpatium dialectorum Graecarum solet in quattuor classes maiores dividi.
Dialecti Graecae anno fere 400 a.C.n.
Ionico-AtticaNomen Ionico-Atticae vulgo usu receptum est, quia constat Atticam linguam prae omnibus aliis propinquam fuisse Ionicae. At antequam in maximam linguam litterariam crevit sermo Atticus, unius tantum urbis erat usus loquendi. Itaque pro Ionico-Attica lingua reapse praestat Atticam describi dialectum Ionicam continentalem. Ipsa Ionica dialectus est orientalis complectens oram Asiaticam ab Clazomenis fere ad Miletum, archipelagum Euboeamque insulam. AeolicaAeolica sermones complectebatur praecipue Lesbiorum incolarumque orae Asiaticae a Smyrna septentriones versus usque ad Hellespontum. Sappho et Alcaeus, poetae Lesbii, Aeolice scripserunt magnamque habuerunt vim ad lyricam Graecam excolendam. Aeolica etiam apud Thessalos et Boeotos in usu habebatur, quamquam occidentalibus linguis vicinis mixta. DoricaDe finibus et historia Doricae ambigitur. Arcadia excepta, Dorica in Peloponneso vigebat, unde per Cretam Theram Rhodum Coum usque ad meridionalem oram Asiae pertinebat; etiam in Sicilia et in Italiae parte meridionali Dorica vigebat. Dubium est, utrum etiam regiones Graeciae Caurinae fuerint Doricae, an ex propria dialectorum copia constiterit Graeca Caurina. Quod ad historiam attinet, secundum sententiam paene canonicam, Dores ab regionibus septentrionalibus in Balcanicam paeninsulam immigraverunt Peloponneso potiti. Sunt etiam qui Dores postea venisse negent. Arcado-CypriaSermo Cyprius erat clara propinquitate Arcadico sermoni coniunctus, qui in media Peloponneso vigebat. De grammaticaLingua Graeca, modo omnium veterum linguarum Indoeuropaearum, maxime inflectitur. Maxime archaica est ob conservationem formarum Protoindoeuropaearum. Alphabetum
ExemplumPlatonis Apologia Socratis his verbis incipit:
Alphabeto Latino:
Latine:
De phonologia observationesConsonantesTres series mutarum sunt: surda (π τ κ), aspirata (φ θ χ), et mediae (β δ γ). VocalesProsodicaMorphologia nominumNomina sunt substantiva, adiectiva et pronomina, quae omnia numero, genere et casu declinantur. NumeriLingua Graeca antiqua duo habet numeros grammaticales:
Tertius insuper numerus est
GeneraIn plurimis linguis Indoeuropaeis nomina in genera grammaticalia dividuntur. Lingua Graeca tria habet genera: CasusEx octo casibus Protoindoeuropaeis lingua Graeca quinque conservavit casus: Morphologia verborumVerba Graeca genere, modo, tempore, Persona, numero coniugantur. GeneraVerbis Graecis sunt tria genera: ModiTempora (et Aspectus)PersonaeVerba coniugantur aspectibus tribus; formae imperfectivae includunt praesentem, futurum, et imperfectum; formae perfectivae, restrictae ad aoristum, qui in indicativo, et perfecto perfectum atque plusquamperfectum includunt. Οmnes aspectus omnes modos habent, coniunctivo et imperativo futuro absentibus. Nexus externi
More about Graece: aland graece nestle novum testamentum, aland graece margin nestle novum testamentum wide, aland dictionary english graece greek nestle novum testamentum, novum testamentum graece et latine, |
||||||||||||||||||||||||||||||||
This article is from Wikipedia. All text is available under the terms of the GNU Free Documentation License.