|
Article on other languages:
|
Genealogia (e verbis Graecis γενεά et λόγος) est generis descriptio, quae stemmatis ordinem, ductam per stirpium seriem, indicat, plerumque in forma tabellaria composita. Genealogiae hoc tempore in duas classes praecipue dividuntur: series avorum et series prolum. Prima, retrorsum respiciens, cuiusdam parentes, avos, proavos maioresque eorum sed non alios consanguineos complectitur. Secunda, prorsum intuens, cuiusdam generis auctoris posteros (quos ab aliquo ortos) recensit. Utraque classis vel agnationem tantum, h.e. familiam paterni generis, comprehendit vel omnes cognatos, maternos quoque. SynonimiCognominati verbi vocabuli genealogiae sunt: tabula genealogica, sermo de origine generationis, index maiorum, generis descripta series, familiarum ordo, stemma, stemmatis ordo, stemmatis descriptio, generis recensio. More about Genealogia: genealogia arbol genealogico apellidos, genealogia de jesus, apellido lujan genealogia, cruz de genealogia la palma santa, genealogia italiana, genealogia pellicer, genealogia polska, genealogia peruana, genealogia no brazil, |
This article is from Wikipedia. All text is available under the terms of the GNU Free Documentation License.