|
Carolus Magnus, vel Karolus (742–814), fuit rex Francorum (771–814) et Langobardorum (774–814) et denique imperator Romanorum (800–814) titulo "Carolus serenissimus augustus a Deo coronatus magnus pacificus imperator Romanum imperium gubernans qui et per misericordiam dei rex Francorum atque Langobardorum."[1]
Monogramma imperatoris Caroli Magni
Vita
Carolus natus est Herstali scilicet die 2 Aprilis 742,[2] filius Peppini Iunioris ("Brevis") et Bertradae Laonis. Eginhardus scripsit Carolum hominem fuisse cui corpus bene constitutum erat.
Anno 773, Caroli auxilio a papa Hadriano I petito contra Langobardos, qui terris Civitatis Ecclesiae minati sunt, Carolus regem Langobardorum Desiderium profligavit et Papiam, caput eius regni, cepit.
Postea gentes Saxones quae a Francorum dominio defecerant domuit.
Anno 797, Irenia Atheniensis filium suum Constantinum VI Imperatorem Romanum Orientalem deposuit et se imperatrix fecit. Papa Leo III recusavit Ireniam imperatricem Imperii Romani Orientalis recognoscere. Ergo die 25 Decembris 800, papa Leo III Caroli Magni capiti coronam imperialem imposuit. Carolus Aquisgrani obiit die 28 Ianuarii 814.
Corpore fuit amplo atque robusto, statura eminenti, quae tamen iustam non excederet - nam septem suorum pedum proceritatem eius constat habuisse mensuram -, apice capitis rotundo, oculis praegrandibus ac vegetis, naso paululum mediocritatem excedenti, canitie pulchra, facie laeta et hilari. Unde formae auctoritas ac dignitas tam stanti quam sedenti plurima adquirebatur; quamquam cervix obesa et brevior venterque proiectior videretur, tamen haec ceterorum membrorum celabat aequalitas. Incessu firmo totaque corporis habitudine virili; voce clara quidem, sed quae minus corporis formae conveniret
– Eginhardi Vita Karoli, caput 22
Familia
Prima Caroli Magni uxor fuit Desiderata, filia Desiderii regis Langobardorum.
Fortuna
Anno 1165 antipapa Paschalis III Carolum Magnum sanctum fecit, sed anno 1179 Concilium Lateranense Tertium omnia decreta antipapae Paschalis III nulla declaravit.
Fontes
Carolus Magnus et Papa Hadrianus I: imago posterioris aetatis
Notae
Nexus externi
Bibliographia
|