Succurre labori... Haec pagina nondum perfecta in manibus auctoris est, qui gratias maximas cuique agebit, qui sibi interea opes ferre dignetur.
Si vero auctor ipse nil mutaverit his diebus septem, hanc formulam audacter dele.
Cannabis (-is, f.) est genusplantarumflorantium, cuius omnes species descriptae, Cannabim sativam[1] L.[2], Cannabim indicam Lam., et Cannabim ruderalem Janisch.,[3] sunt Asiae centrali indigenae. Multo inter se docti differunt num genus debeat tres species describi, omnes variationes unius speciei esse putantes.[4]
Modis in permultis et saepius dissimilibus homines per aeva cannabim usurpabant, papyrum, funes, vestimenta, et vela cannabis fibris facientes, folia, flores, et semina cibo coquentes. Etiam, ingestabant cannabim medicinaemedicamentoque, quia inest psychotropicumTHC (Δ9, tetrahydrocannabinol), quod statu ebrietatis hominum mentes plangit.
Fons directus verbi cannabis est Graece: κάνναβις, -ιος, f. (acc. κάνναβιν, vel καννάβιδα), et parens verbi Graece fuit Scythianus vel Thracianus.[5][6], at fons primus incertius noscitur. Sunt sententiae propositae, at re vera est Wanderwort, cuius de originibus nescimus.
Videatur primo vultu radix verbi esse canna, sicut scripsit Isidorus: "Cannabum [sic] a similitudine cannae vocatum, sive a Graeca etymologia; nam illi cannabum κάνναβιν vocant."[7] Ergo, nonnulli fontem verbum cannabis arguaverunt esse Hebraicum vocabulum קְנֵה בֹּשֶׂם qěnēh bośem [canna aromatica].[6] Hi glottologi legunt Exodum 30:23veteris testamenti:
Dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta.
Immo contra, Raphael Mechoulam, cum Devanae, Breuer, et Zahalka, apud Universitatem Hebraicam Hierosolymae proponunt verbum Sanscriticumbhanga → Persicumbang → Hebraicumpannag → Syriace qunnappa[9] → Arabice kunnab → Graecumkάνναβις. Credunt pannag, ad Ezikiel 27:17 esse cannabim.[10]
Aegyptie: šmšm.t cannabim refert. Ab initio hoc verbum sisamum esse crediderunt, tamen in scripturis hieroglyphicis, usus šmšm.t legerunt quibus sisamum usurpari non potest, sicut ad rudentes faciendos.[11][12]
azalla, cognatum Syriano verbo azal, cuius radix significat neo, nere.
gurgurru, cognatum Persico verbo gargarinj.
šamšami nissati [medicamentum doloris].
Speciei propria
Folia cannabis
Cannabis est herba annua et florens. Folia sunt serrata, cum inter 5–13 foliis per ramiculum. Omnia sunt folia paria, cum uno ad summum ramum. Planta est dioecia, ergo masculini cum staminibus et feminae cum pistillis in harundinibus separatis crescunt,[14], et androgynae monoeciae nonnumquam visae sunt.[15] Scimus Sinicos hoc novisse ab 200a.E.V.. Er Ya, primum dictionarium Sinicum quod agriculturam explicavit, dicit: "Cannabis masculinus appellatur xi ma (西麻), femina ju ma (菊麻)."[16] Masculini flora staminata, pistillata autem feminae pariunt. Feminarum flora denique fructa et semina fiunt. Ab initio, censebant quam fructum parit esse masculinum, et nudum esse femininam.[17]
De reliquo instrumento muto, in quo sunt corbulae, dolia, sic alia, haec praecipienda. Quae nasci in fundo ac fieri a domesticis poterunt, eorum nequid ematur, ut fere sunt quae ex viminibus et materia rustica fiunt, ut corbes, fiscinae, tribula, valli, rastelli; sic quae fiunt de cannabi, lino, iunco, palma, scirpo, ut funes, restes, tegetes.
Et alio loco virgulta serenda, ut habeas vimina, unde viendo quid facias, ut sirpeas, vallus, crates; alio loco ut seras ac colas silvam caeduam, alio ubi aucupere, sic ubi cannabim, linum, iuncum, spartum, unde nectas bubus soleas, lineas, restis, funes.
Leguminum[22] genera cum sint complura, maxime grata et in usu hominum videntur faba, lenticula, phaselus, cicer, cannabis, milium, panicum, sesama, lupinum, linum etiam, et ordeum, quia ex eo ptisana est. Item pabulorum optima sunt medica et foenum Graecum, nec minus vicia. Proxime deinde cicera et ervum et farrago, quae est ex ordeo.
Cannabis solum pingue stercoratumque et riguum vel planum atque humidum et alte subactum deposcit.
3.5: De serendo cannabo: Hoc mense ultimo cannabum seris terra pingui, stercorata, rigua uel plana atque umida et altius subacta. In uno pede quadrato sex eiusdem seminis grana ponuntur.
De cannabo: Hoc etiam mense cannabum serimus usque in aequinoctium uernum hac ratione, qua in februario disputatum est.
Ab aevo neolithico homines cannabe utebantur. Invenerunt semina ustulata in sepulcris Romaniae quae censunt fuisse ab circa 8000 a.E.V..[23] Omnes culturae autem populique non cannabe eodem modo adhibebant. Fere omnes in medicinam et in textilia faciendo cannabim sciebant. Ratio variarum sapientiarum est multiplex:[12]
Modi diversi agriculturae cannabim diversum pariunt.
Parva cum copia lucis solis densitateque plantarum satarum, cannabis crescit celeriter, sicut boscus. Magna, autem, longa sicut harundo. Terra etiam qualitatem cannabis contingit.
Potestas psychotropici altitudini qua cannabis colitur pendet: altius, fortior!
Leges et mores usum medicamenti saepe prohibebant. Semper non eget populus novo medicamento, eis quae etiam in usu sunt sicut alcohole et tabaco sufficientibus.
Etiam omnis cultura non eget novo fonte ciborum. Multi, sicut Mao Zedong in Sina inter annos 1958-1960, cannabim cibo petebant, cibis solitis per fames vastatis.
Textus ex pyramidibus plantas quibus rudentes facerent appellant šmšm.t.[24] Fibrae cannabis in sepulchris Akhenaten (Amenophis IV, dynastiae XVIII) et cannabis pollen inventum est in mumia Ramesei II (dynastiae XIX).[25]
"Cannabis eis (sc. Scythis) in terra eorum crescit praeter crebritatem atque magnitudinem valde similis lini; quamobrem cannabis multo superat. Ea et sua sponte et sata augetur. Ex ea autem Thraces sibi etiam vestimenta linis simillima faciunt. Si quis ea vehementer non abraderet, utrum linum an cannabis sit non cerneret. Qui cannabem non novit, id lineum esse putabit. (75) Scythae, cum huius cannabis semen capiunt, in tabernaculum subeunt et semen in saxa candentia deponunt, quod tunc fumat et talem exhalationem praebet ut nullus ignis Graecus eam praecellat. Scythae autem mirantes vapore fremunt. Hoc eis pro lavando est, totum enim corpus aqua non lavant."
xix. viii. 29 hoc autem tunditur, ut fiat utile, praecipue in aquis marique invictum. in sicco praeferunt e cannabi funes, set spartum alitur etiam demersum, veluti natalium sitim pensans. est quidem eius natura interpolis, rursusque quam libeat vetustum novo miscetur.
xix. lvi. 173 Reliqua sunt ferulacei generis, ceu feniculum anguibus, ut diximus, gratissimum, ad condienda plurima, cum inaruit, eique perquam similis thapsia, de qua diximus inter externos frutices; deinde utilissima funibus cannabis. seritur a favonio; quo densior est, eo tenerior.
xix. lvi. 173semen eius, cum est maturum, ab aequinoctio autumni destringitur et sole aut vento aut fumo siccatur. ipsa cannabis vellitur post vindemiam ac lucubrationibus decorticata purgatur.
Non quemadmodum planta ipsa cannabis vitici quodammodo est similis, ita semen semini facultate est simile, sed plurimum ab eo dissidet, ut quod concoctu sit difficile, stomachoque, ac capiti noceat, parvique sit succi. Sunt tamen qui eo quoque frixo cum aliis tragematibus vescantur: tragemata autem voco ea, quae post coenam, voluptatis inter bibendum excitandae gratia, manduntur. Multum calefacit, ideoque sumptum Paulo largius, caput ferit, vaporem sursum ad ipsum mittens calidum simul, ac medicamentosum.[30]
Vellitur et cannabis ipsa, ut linum. Decorticata post vindemiam funes ad usum praestat. Aiunt cannabim in Alabandica ferularum vicem in plagarum usum praebere, adeo magna in regione nascitur. Ex semine cannabis tunso cibaria quaedam fiunt, quae et stomacho et capiti ac denique membris omnibus plurimum nocent.
7.49:
Cibarium Cannabinum
Cibarium cannabinum pro duodecim convivis hoc modo facito: libram cannabis bene mundi tandiu coquito donec scindatur. Coctam et una cum libra amygdalarum addito. Etiam excavato pane in mortario tunsam iure macro dissolvito, transagitoque in caccabum per cribrum setaceum. Ad focum deinde positum cochleari crebro agitato. Postremo vero ubi prope cocturam fuerit selibram sacchari, semunciam gingiberis, parum croci cum aqua rosacea indito. Coctum et in scutulas divisum aromatibus dulcioribus conspargito. Hoc ego baricocolis Senensium persimile puto; ex multis enim probabilibus rebus improbabile edulium est factum; nam et difficulter concoquitur et fastidium ac dolorem facit.
7.68:
In Cannabim
Semen cannabinum per diem ac noctem in aqua sinito quod in summo natabit ut vanum abiicito. Hoc cum amygdalis bene mundis contundito; tunsum cum iure pisorum dissolvito. Sacchari modicum et aquae rosaceae addito, concoquitoque simul omnia bene miscendo ad octavam horae. De hoc cibo male sentit Cassius Hemina quo nihil ut idem asserit potest esse insalubrius.
8.ind:
?
8.57(2):
Offa Cannabina
Semen cannabinum ita coctum ut iam corticem discissam ostendat in mortario cum amygdalis mundis bene teres. Tritum dissolves cum aqua recenti, transferesque in caccabum per setaceum excretorium. Efferveat parum cum modico salis et sacchari necesse est, addendum et piper si id quoque placet. Ebulliat iterum parumper. Buccellas panis parum tostas praeparabis, indesque hoc cibarium in patinas; buccellas ipsas tamquam tabulata quaedam extendes. Tris aut quattuor ordines ex his facies. Aromata postremo dulcia praesertim parumper asperges. Fugiendum hoc penitus est; nam et male alit et fastidium concitat, et dolorem in stomacho in intestinis generat, atque oculos hebetat.
xx. 97.258 sucus ex eo vermiculos aurium et quodcumque animal intraverit eicit, sed cum dolore capitis, tantaque vis ei est, ut aquae infusus coagulare eam dicatur; et ideo iumentorum alvo succurrit potus in aqua. radix articulos contractos emollit in aqua cocta, item podagras et similes impetus. ambustis cruda inlinitur, sed saepius mutatur, priusquam arescat.
xx. 97.259 Cannabis in silvis primum nata est, nigrior foliis et asperior. semen eius extinguere genituram virorum dicitur.
Sine dubio, ut fruantur effectu psychotropico plurimi cannabim adhibent. Insunt nonnulla psychotropica, sed praestat longe copia potentiaque THC (tetrahydrocannabinol), cuius ut effectus sentiantur, 10 μg per kg corporis concoquenda sunt.[33]
Sunt multi modi ingestationis, sed fortasse solitissimus est fumare flores siccas, et etiam huic modo sunt variationes. Sicut dextrorsum depingitur, flores siccae conterantur et in sigarellis complicentur. Fortasse etiam e fistula vel calice flores integras vel sectas fument. Nonnumquam fistula est aquaria, et fumus per aquam in bullis percolatur. Resina fieri potest ex . Thea et aliae potiones infundantur e cannabe et aqua, vel lacte, vel alcohole. Suasum est infundere cannabim in aqua abusum cannabis esse, quia male per aquam THC dissolvitur. Modo 2.8 g/L possunt dissolvi.[34]. Potius dissolubilis adipibus et solventibus organicis, sicut butanio et hexanio, sane etiam in alcohole. Nonnumquam potio e cannabe alcoholeque claro infusa appellatur "draco viridis". Cannabis etiam cocta edi potest.
Res, praecipue medicae, scriptae ferunt cannabis usus hos diu notum esse.
"That the stupefying effect of the hemp plant was commonly known from extremely early times is also indicated linguistically. The character ma (麻)very early assumed two connotations. One meaning was, 'numerous or chaotic', derived from the nature of the plant's fibers. The second connotation was one of numbness or senselessness, apparently derived from the properties of the fruits and leaves which were used as infusions for medicinal purposes . . . as a character it 麻 combines with other characters to form such bisyllabic words as ma-tsui, narcotic (麻 and 'drunkenness'); ma-mu, numb (麻 and 'wood'); and ma-p'i, paralysis (麻 and 'rheumatism')."[35]
"Ut cannabis soporat vulgo notum est ab aevo antiquissimo, etiam per rem linguisticam attestatur: litterama (麻) prisce sensus duos adsumpsit. Ille 'multum vel chaoticum', ob vultum fibrarum erratarum . Alter 'torpor vel corporis absentia sensus', ut patet derivatum ab proprietatibus fructorum foliarum quas adhibebant infuisis pro medicina . . . littera 麻 cum aliis litteris componi potest ad verba bisyllabica multa facienda sicut: ma-tsui, narcoticos (麻 et 'ebrietas'); ma-mu, torpidus (麻 et 'lignus'); et ma-p'i, paralysis (麻 et 'dolor artuum')."
– Hui-Lin Li, An archeological and historical account of Cannabis in China
agitat condiciones psychologicas quae etiam exstant
Inquisitio in effectus, Sueciae acta, intuita est adolescentes in partibus tribus, quarum una pars cannabi tanta utitur, secunda cannabi et tabaco, et tertia quae omnino duobus abstinet. Dicit eos qui cannabi tanta utuntur melius agere scholae, in rebus athleticis, et cum paribus. Hypothesis, quae coniectavit eos qui absinet optime acturos, convicta est. Non, autem, rationem rerum proposuit inquisitio.[38]
In Materia Medica Sutra, quae scripta est circa 2000a.E.V., distinctionem invenimus inter semina. Ma fen sunt semina mala, ma ze bona.[16]
Primo saeculo a.E.V., pharmacopoieaPên-ts'ao Ching dixit, "Si nimis consumit, homo, daemonibus apparentibus se contorquebit sicut maniacus. At si per multum tempus accipiat, cum tenebris conloquatur, et corpus ipsud levius fiat."[35]
In saeculo secundo E.V., chirugista clarus Sinicus Hua T'o anaesthesiam coxit cannabe vinoque.[35]
Ab bis millesimo aevo usque ad nostrum aevum, leges in maxima telluris parte possessionem culturamque prohibent vel copiam legitimatam portatu circumscribunt.
In nonnullis nationibus exceptis, sicut Canada et Nederlandia, etiamsi leges stricto verbo prohibent possessionem, in actu lex non tollitur.
Cannabis et religio
Citationes
↑Sativa sane refert adiectivum ductum de sero, serere, sevi, satum.
↑ Janischevsky anno 1924 designavit novam speciem ex Asia Centrali et Siberia Occidentali fibrosiorem.
↑ Amala Raman, "The Cannabis Plant," ex Cannabis: The Genus Cannabis, Davide Brown censore (Universitas Portus Magni: Schola Pharmaceutica, 1998), pp 29.
↑ Chantaire. Dictionaire étymologique de la langue grecque: Istoire des mots tome II ε-κ paris éditions Kincksieck. 1970
↑ 6.06.1 Sara Benetowa. Tracing one word through different languages, ex The Book of Grass, Georgio Andrews et Simone Vinkenoog editoribus. Grove Press, Inc. NY. 1967
↑ Immanuel Löw. 1924-1934. Flora der Juden, vol. I-IV. Reprinted 1967. Hildeshein)
↑ Ex Hebraica in Syriacam lingua transiens, per metathesin, consonantes verbi ordine mutati sunt. Ergo Hebraice png => Syriace qnp.
↑ Mechoulam, R., W. A. Devane, A. Breuer, et J. Zahalka. 1991. A random walk through a Cannabis field. Pharmacology Biochemistry and Behavior40(3): 461-464.
↑ "The ancient Egyptian word šmšmt was in the past wrongly taken to mean sesame, but has now been shown to be Cannabis sativa." Lise Mannsiche. An Ancient Egyptian Herbal. University of Texas Press; 1st University of Texas Press ed edition (1989). p.82.
↑ 12.012.112.2 Martinus Booth. Cannabis: A history. Doubleday, UK. 2003.
↑ 13.013.1 Reginaldus Campbell Thompson. A dictionary of Assyrian botany.
↑ Lebel-Hardenack, S. et S. R. Grant. Genetics of sex determination in flowering plants. Trends in Plant Science2(4): 130–136.
↑ 1597, Galeni Librorum Secunda Classis ex septima Iuntarum editione, "Galeni De Alimentorum Facultatibus libri tres", interprete Gregorio, Gadaldino emendente. p. 15